

Epistola ad Hebraeos*
Caput 13: Versus 18
Orate pro nobis.Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant.Bonam conscientiam habemus,id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini.In omnibus.Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judaeos et gentiles, de quorum praeteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.